#20 Aufbruch zu neuen Ufern. Der Mundus Novus des Amerigo Vespucci

#20 Aufbruch zu neuen Ufern. Der Mundus Novus des Amerigo Vespucci

50 Minuten

Beschreibung

vor 7 Monaten

In der neuen Folge verlassen wir erstmals die Antike und wagen
uns in neue Gefilde vor. Zum ersten Mal befassen wir uns mit
einem neulateinischen Werk, dem Mundus Novus des Amerigo
Vespucci. In diesem beschreibt der Entdecker und spätere
Namenspatron des Amerikanischen Kontinents, was er alles auf
seiner Reise nach Südamerika erlebt hat und wie er als erste
Europäer zu der Erkenntnis gelangt ist, dass Amerika ein eigener
Kontinent und kein Teil Asiens ist.


A. Vesp. Mundus Novus 1



Superioribus diebus satis ample tibi scripsi de reditu meo ab
novis illis regionibus, quas et classe et impensis et mandato
istius serenissimi portugalie regis perquisivimus et invenimus,
quasque novum mundum appellare licet, quando apud maiores nostros
nulla de ipsis fuerit habita cognitio et audientibus omnibus sit
novissima res. Etenim hec opinionem nostrorum antiquorum excedit,
cum illorum maior pars dicat ultra lineam equinoctialem et versus
meridiem non esse continentem, sed mare tantum, quod atlanticum
vocavere. Et, si qui eorum continentem ibi esse affirmaverunt,
eam esse terram habitabilem multis rationibus negaverunt.


A. Vesp. Mundus Novus 2

Ibi eam terram cognovimus non insulam, sed continentem esse, quia
et longissimis producitur littoribus non ambientibus eam et
infinitis habitatoribus repleta est. Nam in ea innumeras gentes
et populos et omnium silvestrium animalium genera, que in nostris
regionibus reperiuntur, invenimus et multa alia a nobis nunquam
visa, de quibus singulis longum esset referre. Multa nobis dei
clementia circumfulsit, quando illis regionibus applicuimus. Nam
ligna defecerant et aqua paucisque diebus in mari vitam perferre
poteramus. Ipsi honor et gloria et gratiarum actio.


A. Vesp. Mundus Novus 3



Navigavimus autem secundum littus circa sexcentas leucas et sepe
descendimus in terram et colloquebamur et conversabamur cum earum
regionum colonis ab eisque fraterne recipiebamur et secum
quandoque morabamur quindecim vel viginti dies continuos
amicabiliter et hospitaliter, ut inferius intelliges. Nove istius
continentis pars est in torrida zona ultra lineam equinoctialem
versus polum antarcticum nam eius principium incipit in VIII
gradu ultra ipsam equinoctialem. Secundum huius litus tam diu
navigavimus, quod pretergresso capricorni tropico invenimus
polumantarcticum illo eorum orizonte altiorem L gradibus
fuimusque prope ipsius antarctici circulum ad gradus XVII semis.
Et quid ibi viderim et cognoverim de natura illarum gentium deque
earum moribus et tractabilitate, de fertilitate terre, de
salubritate aeris, de dispositione celi corporibusque celestibus
et maxime de stellis fixis VIII sphere nunquam a maioribus
nostris visis aut pertractatis, deinceps narrabo.


A. Vesp. Mundus Novus 4

Primum igitur quoad gentes: […]Non habent pannos neque laneos
neque lineos neque bombicinos (quia nec eis indigent) nec habent
bona propria, sed omnia communia sunt. Vivunt simul sine rege,
sine imperio, et unusquisque sibi ipsi dominus est. Tot uxores
ducunt, quot volunt. Et filius coit cum matre et frater cum
sorore et primus cum prima et obvius cum sibi obvia. Quotiens
volunt, matrimonia dirimunt, et in his nullum servant ordinem.
Preterea nullum habent templum et nullam tenent legem; neque sunt
idolatre. Quid ultra dicam? Vivunt secundum naturam, et epicurei
potius dici possunt quam stoici. Non sunt inter eos mercatores
neque commercia rerum. Populi inter se bella gerunt sine arte,
sine ordine. Seniores suis quibusdam contionibus iuvenes flectunt
ad id, quod volunt, et ad bella incendunt, in quibus crudeliter
se mutuo interficiunt. Et quos ex bello captivos ducunt, non
eorum vite, sed sui victus causa occidendos servant.

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15