# 27 Cicero gegen Verres oder wie man eine Provinz NICHT verwaltet

# 27 Cicero gegen Verres oder wie man eine Provinz NICHT verwaltet

42 Minuten

Beschreibung

vor 23 Stunden

In der aktuellen Folge kommen wir mal wieder auf einen Autor
zurück, mit dem wir uns bereits einige Male beschäftigt haben:
Cicero. Doch dieses Mal geht es um die Anfänge seiner Karriere,
und welche Rolle ein korrupter Statthalter namens Verres dabei
gespielt hat. An einigen Beispielstellen besprechen wir, wie
Cicero so vorgeht, was er Verres vorwirft und wie es ihm gelingt
die Anliegen von Provinzbewohnern in Rom zu vertreten.

Cic. Ver. 1,2
huic ego causae iudices cum summa voluntate et expectatione
populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed
ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo
reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam
cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis,
depeculatorem aerarii, vexatorem Asiae atque Pamphyliae,
praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae
Siciliae.

Cic. Ver. 1,14
Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum
locupletissimorum quae illi ornamento urbibus esse voluerunt,
partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus
Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia.
neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed
etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata
depeculatus est, deum denique nullum Siculis qui ei paulo magis
adfabre atque antiquo artificio factus videretur reliquit. In
stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare
pudore deterreor. simul illorum calamitatem commemorando augere
nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius
petulantia conservare non licitum est.

Cic. Ver. 2,42-43

Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso Cn. Calidio,
cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse,
eculeos argenteos nobiles qui Quinti Maximi fuerant aufert.
inprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem
dixisse; iactabit se et in his equitabit eculeis.


'emi, pecuniam solvi'.


credo.


'etiam tabulae proferentur'.


est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum
ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius
Romae quereretur, se cum tot annos in Sicilia negotiaretur, abste
solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris
Siculis despoliaretur? si emeras, quid erat quod confirmabat se
abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate
vendiderat?

_________________________________


Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine
(Free Music Archive)(CC BY-SA)

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

Starte jetzt mit Deinem eigenen Podcast!

Teste unser Podcast-Hosting kostenlos und unverbindlich für 30 Tage.

www.podcaster.de

#EinfachPodcasten #WerdePodcaster

15
15