Noch nicht am Ende - Der Latein-Podcast Archiv
32 Episoden
49 Minuten
In der heutigen Folge widmen wir uns Cicero - mal wieder. Dieses Mal geht es um sein philosophisches Werk de finibus bonorum et malorum. Im Fokus unserer Betrachtung steht heute die Lehre Epikurs. Wie definiert er das höchste Gut und das größte Übel? Diese Frage beantwortet uns Torquatus, ein großer Fan von Epikur. Wie Cicero zu Epikurs Grundgedanken und Torquatus' Argumentation steht, erfahrt ihr in dieser Folge!
Viel Spaß beim hören :)
Textstellen:
1,28,10
[der ganze Text passt hier nicht hin, daher kommen hier nur die Stellen, die wir nicht auf Latein gelesen haben]
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appe tendum, alterum aspernandum sentiamus. alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit nu meranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant. Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, ex plicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ip sum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat volupta tem. ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel ilium, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur? at vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia, e quibus magnae certaeque voluptates exoriuntur , deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hie tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.
1,43,15
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat in iurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam? Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet.
2, 20
[passt leider auch nicht hin, sorry :( ]
_________________________________
Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine (Free Music Archive)(CC BY-SA)

1 Minute
Nachdem wir uns in der letzten Folge angeschaut haben, was Pompeius Trogus und Iustin so über sich selbst schreiben und was ihr Blick auf die Geschichte so verrät, geht es in der aktuellen Folge um ihren Blick auf Weiblichkeit: Wie charakterisieren sie Frauenfiguren und welche Rolle spielen Frauen für sie in der Geschichte. Im Fokus stehen zwei skandalträchtige Geschichten über Familiendynamiken im ptolemäischen Königshaus. Dabei wird es um Thronstreitigkeiten, Kriege und Affären gehen, also trotzdem all das, was die römsiche Geschichtsschreibung nur allzu gerne zum Thema macht. Aber jetzt ganz viel Spaß mit der neuen Folge!
Textstelle 1 [Iust. 26,3,3-8]
Sed post mortem regis mater virginis Arsinoe, ut invita se contractum matrimonium solveretur, misit qui ad nuptias virginis regnumque Cyrenarum Demetrium, fratrem regis Antigoni, a Macedonia arcesserent, qui et ipse ex filia Ptolomei procreatus erat. Sed nec Demetrius moram fecit. Itaque cum secundante vento celeriter Cyrenas advolasset, fiducia pulchritudinis, qua animis placer socrus coeperat, statim a principio superbus regiae familiae militibusque inpotens erat studiumque placendi a virgine in matrem contulerat. Quae res suspecta primo virgini, dein popularibus militibusque invisa fuit. Itaque versis omnium animis in Ptolomei filium insidiae Demetrio conparantur, cui, cum in lectum socrus concessisset, percussores inmittuntur. Sed Arsinoe audita voce filiae ad fores stantis et praecipientis, ut matri parceretur, adulterum paulisper corpore suo protexit. Quo interfecto Beronice et stupra matris salva pietate ulta est et in matrimonio sortiendo iudicium patris secuta.
Textstelle 3 &4 [39,3,-4,6]
1 Inter has regni Syriae parricidales discordias moritur rex Aegypti Ptolomeus, regno Aegypti uxori et alteri ex filiis quem illa legisset relicto; videlicet quasi quietior Aegypti status quam Syriae regnum esset, cum mater altero ex filiis electo alterum hostem esset habitura. Igitur cum pronior in minorem filium esset, a populo conpellitur maiorem eligere. Cui prius quam regnum daret, uxorem ademit conpulsumque repudiare carissimam sibi sororem Cleopatram minorem sororem Selenen ducere iubet, non materno inter filias iudicio, cum alteri maritum eriperet, alteri daret. Sed Cleopatra non tam a viro repudiata quam a matre divortio viri dimissa Cyziceno in Syria nubit, eique ne nudum uxoris nomen adferret, exercitum Cypri sollicitatum velut dotalem ad maritum deducit.
[…]
At in Aegypto Cleopatra cum gravaretur socio regni, filio Ptolomeo, populum in eum incitat, abductaque ei Selene uxore eo indignius, quod ex Selene iam duos filios habebat, exulare cogit, arcessito minore filio Alexandro et rege in locum fratris constituto. Nec filium regno expulisse contenta bello Cypri exulantem persequitur. Unde pulso interficit ducem exercitus sui, quod vivum eum e manibus emisisset, quamquam Ptolomeus verecundia materni belli, non viribus minor ab insula recessisset. Igitur Alexander territus hac matris crudelitate et ipse eam relinquit, periculoso regno securam ac tutam vitam anteponens. Cleopatra vero timens, ne maior filius Ptolomeus a Cyziceno ad recuperandam Aegyptum auxiliis iuvaretur, ingentia Grypo auxilia et Selenen uxorem, nupturam hosti prioris mariti, mittit Alexandrumque filium per legatos in regnum revocat; cui cum occultatis insidiis exitium machinaretur, occupata ab eodem interficitur spiritumque non fato, sed parricidio dedit; digna prorsus hac mortis infamia, quae et matrem toro expulit et duas filias viduas alterno fratrum matrimonio fecit et filio alteri in exilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est.
Grundlage für die deutschen Übersetzungen war dieses Mal: Iustin: Römische Weltgeschichte. lateinische und deutsch herausgegeben von Peter Emberger/ Günter Laser/ Antonia Jenik, Darmstadt: Wissenschaftliche Buchgesellschaft 2015/ 2016.

44 Minuten
In der heutigen Folge präsentiert Gero einen etwas unbekannteren Geschichtsschreiber. Denn während heutzutage jeder nur noch von Livius oder Sallust spricht, gab es zu der Zeit noch jemand anderen, der sich der Vergangenheit angenommen hat und dabei in seinem eigenen Stil einen Bereich in den Blick genommen hat, den die anderen beiden größtenteils auslassen: Den östlichen Mittelmeerraum. Mit seinen lateinischen historiae Philippicae verfasste er ein Werk, das bis ins 5. Jh. n. Chr einzigartig war. Und nur dank des fleißigen Schreiber Iustin, der aus Interesse am Werk, Trogus Abhandlung zusammengefasst hat, haben wir diese phantatische Geschichte erhalten. Doch mehr dazu und was wir über diese spannende Konstellation aus zwei Autoren wissen, erfahrt ihr in der neuesten Folge.
Textstelle 1:
Praefatio: Cum multi ex Romanis etiam consularis dignitatis viri res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam contulissent, seu aemulatione gloriae sive varietate et novitate operis delectatus vir priscae eloquentiae, Trogus Pompeius, Graecas et totius orbis historias Latino sermon conposuit, ut, cum nostra Graece, Graeca quoque nostra lingua legi possent, prorsus rem magni et animi et corporis adgressus. Nam cum plerisque auctoribus singulorum regum vel populorum res gestas scribentibus opus suum ardui laboris videatur, nonne nobis Pompeius Herculea audacia orbem terrarum adgressus videri debet, cuius libris omnium saeculorum, regum, nationum populorumque res gestae continentur?
Textstelle 2:
Praefatio: Horum igitur quattuor et quadraginta voluminum (nam totidem edidit) per otium, quo in urbe versabamur, cognitione quaeque dignissima excerpsi et omissis his, quae nec cognoscendi voluptate iucunda nec exemplo erant necessaria, breve veluti florum corpusculum feci, ut haberent et qui Graece didicissent, quo admonerentur,et qui non didicissent, quo instruerentur.
Textstelle 3:
43,1 Parthicis orientalibusque ac totius propemodum orbis rebus explicitis ad initia Romanae urbis Trogus veluti post longam peregrinationem domum revertitur, ingrati civis officium existimans, si, cum omnium gentium res gestas inlustraverit, de sola tantum patria taceat. Breviter igitur initia Romani imperii perstringit, ut nec modum propositi operis excedat nec utique originem urbis, quae est caput totius orbis, silentio praetermittat.
Textstelle 4:
43,5 In postremo libro Trogus: maiores suos a Vocontiis originem ducere; avum suum Trogum Pompeium Sertoriano bello civitatem a Cn. Pompeio percepisse, patruum Mithridatico bello turmas equitum sub eodem Pompeio duxisse; patrem quoque sub C. Caesare militasse epistularumque et legationum, simul et anuli curam habuisse.
Textstelle 5: 38,4 Optandum sibi fuisse ait, ut de eo liceret consulere, bellum ne sit cum Romanis an pax habenda; quin vero sit resistendum inpugnantibus, ne eos quidem dubitare, qui spe victoriae careant; quippe adversus latronem, si nequeant pro salute, pro ultione tamen sua omnes ferrum stringere. Ceterum quia non id agitur, an liceat quiescere non tantum animo hostiliter, sed etiam proelio congressis, consulendum, qua ratione ac spe coepta bella sustineant. Esse autem sibi victoriae fiduciam, si sit illis animus; Romanosque vinci posse cognitum non sibi magis quam ipsis militibus, qui et in Bithynia Aquilium et Malthinum in Cappadocia fuderint. […]
Simul et a Germania Cimbros, inmensa milia ferorum atque inmitium populorum, more procellae inundasse Italiam; quorum etsi singula bella sustinere Romani possent, universis tamen obruantur, ut ne vacaturos quidem bello suo putet.
Textstelle 6: 38,3 quam [orationem] obliquam Pompeius Trogus exposuit, quoniam in Livio et in Sallustio reprehendit, quod contiones directas pro sua oratione operi suo inserendo historiae modum excesserint.

52 Minuten
Nach unserer kurzen (bzw. Sinas längeren) Pause, sind wir wieder gemeinsam für euch da und reden dieses Mal darüber, womit Sina sich in ihrer Bachelorarbeit beschäftigt hat, nämlich mit Martials Umgang mit mythologischen und historischen Figuren, die als berühmte exempla und/oder Helden bekannt sind, in seinen Epigrammen. Damit knüpfen wir thematisch an Folge 19 an.
Textstellen:
10.4
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
quid tibi dormitor proderit Endymion,
exutusve puer pinnis labentibus, aut qui
odit amatrices Hermaphroditus aquas?
quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
hoc lege, quod possit dicere vita ‘meum est.’
non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
invenies: hominem pagina nostra sapit.
sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
nec te scire: legas Aetia Callimachi.
9.45
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
et Getici tuleras sidera pigra poli:
ecce Promethei rupes et fabula montis
quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
videris inmensis cum conclamata querelis
saxa senis, dices ‘durior ipse fuit.’
et licet haec addas: ‘potuit qui talia ferre,
humanum merito finxerat ille genus.’
7.42
Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
nos tenues in utroque sumus vincique parati:
inde sopor nobis et placet alta quies.
tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?
5.51
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
notariorum quem premit chorus levis,
qui codicillis hinc et inde prolatis
epistolisque commodat gravem voltum
similis Catoni Tullioque Brutoque,
exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
have Latinum, χαιρε non potest Graecum.
si fingere istud me putas, salutemus.
11.5
si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
llysium liceat si vacuare nemus:
te colet invictus pro libertate Camillus,
aurum Fabricius te tribuente volet;
te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
imperium tradet, cum prositurus erit;
et te private cum Caesare Magnus amabit,
donabit totas et tibi Crassus opes.
ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
si Cato reddatur, Caesarianus erit.
Literatur:
MORENO SOLDEVILA, Rosario/ MARINA CASTILLO, Alberto/ FERNÁNDEZ VALVERDE, Juan, A prosopography to Martial's epigrams, Berlin/ Boston: De Gruyter 2019.
SCHMITZ, Christine, Drei entführte Frauen und ein verlassener Entführer. Martial. Epigramm 12, 52, in: Gymnasium 112 (3), 2005, S. 229–240.
SCHMITZ, Christine, Ein „Nesthocker“. Prokne und andere Schwalben. Martial 5, 67, in: Philologus 151 (1), 2007, S. 115–126.
HOLZBERG, Niklas, Martial und das antike Epigramm. Eine Einführung, Darmstadt: WBG 22012 (2002).
LORENZ, Sven, Erotik und Panegyrik. Martials epigrammatische Kaiser, (Classica Mo nacensia 23), Tübingen: Narr 2002.
SULLIVAN, John P., Martial: the unexpected classic. A literary and historical study. Cambridge: Cambridge Univ. Press 1991.

Nach einer kurzen, aber dennoch zu langen Pause sind wir passend zum Frühling wieder für euch da und haben euch einen Klassiker des Lateinunterrichts mitgebracht: Die Metamorphosen des Ovid. Noch heute sind viele Geschichten aus diesem bedeutenden Epos bekannt und werden immer wieder aufgegriffen: Pyramus und Thisbe, Ikarus, der zu nah an die Sonne flog oder die tragische Liebesgeschichte zwischen einem jungen Mann, der sein eigenes Spiegelbild liebte, und seiner Verehrerin, die stets nur seine letzten Worte wiederholen konnte - Narciussus und Echo. Sie alle werden nur zu gerne immer wieder aufgegriffen. Zusammen mit unserem heutigen Gast widmet sich Gero dem Mythos um Pygmalion, der sich nach seiner perfekten Frau sehnt und dafür Venus um Beistand bittet.
An dieser Stelle ein kurzer Disclaimer: Diese Folge thematisiert sexuelle Übergriffigkeit und Gewalt. Wir sind uns bewusst, dass dieses Thema für einige Höhrer*innen belastend sein kann. Allerdings sind solche Themen nicht nur Teil des überlieferten Corpus, sondern waren elementarer Bestandteil des antiken Diskurses und sollten auch deshalb in unseren Augen kritisch thematisiert werden. Das beabsichtigen wir mit dieser Folge. Solltet ihr von euch wissen, dass euch entsprechende Themen stark belasten, überspringt gerne diese Folge und wir würden uns freuen euch in der nächsten Folge wieder begrüßen zu dürfen.
Ov. met. 10,243-249:
Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis
viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
vivebat thalamique diu consorte carebat.
interea niveum mira feliciter arte
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
nulla potest, operisque sui concepit amorem.
Ov. met. 10,250-258:
Virginis est verae facies, quam vivere credas
et, si non obstet reverentia, velle moveri:
ars adeo latet arte sua. miratur et haurit
pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
saepe manus operi temptantes admovet, an sit
corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.
oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
et credit tactis digitos insidere membris
et metuit, pressos veniat ne livor in artus.
Ov. met. 10,280-289:
ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;
admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
temptatum mollescit ebur positoque rigore
subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
cera remollescit tractataque pollice multas
flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
dum stupet et medio gaudet fallique veretur,
rursus amans rursusque manu sua vota retractat;
corpus erat: saliunt temptatae pollice venae.

42 Minuten
In der aktuellen Folge kommen wir mal wieder auf einen Autor zurück, mit dem wir uns bereits einige Male beschäftigt haben: Cicero. Doch dieses Mal geht es um die Anfänge seiner Karriere, und welche Rolle ein korrupter Statthalter namens Verres dabei gespielt hat. An einigen Beispielstellen besprechen wir, wie Cicero so vorgeht, was er Verres vorwirft und wie es ihm gelingt die Anliegen von Provinzbewohnern in Rom zu vertreten.
Cic. Ver. 1,2
huic ego causae iudices cum summa voluntate et expectatione populi Romani actor accessi, non ut augerem invidiam ordinis, sed ut infamiae communi succurrerem. adduxi enim hominem in quo reconciliare existimationem iudiciorum amissam, redire in gratiam cum populo Romano, satis facere exteris nationibus possetis, depeculatorem aerarii, vexatorem Asiae atque Pamphyliae, praedonem iuris urbani, labem atque perniciem provinciae Siciliae.
Cic. Ver. 1,14
Idem iste praetor monumenta antiquissima partim regum locupletissimorum quae illi ornamento urbibus esse voluerunt, partim etiam nostrorum imperatorum, quae victores civitatibus Siculis aut dederunt aut reddiderunt, spoliavit nudavitque omnia. neque hoc solum in statuis ornamentisque publicis fecit, sed etiam delubra omnia sanctissimis religionibus consecrata depeculatus est, deum denique nullum Siculis qui ei paulo magis adfabre atque antiquo artificio factus videretur reliquit. In stupris vero et flagitiis nefarias eius libidines commemorare pudore deterreor. simul illorum calamitatem commemorando augere nolo quibus liberos coniugesque suas integras ab istius petulantia conservare non licitum est.
Cic. Ver. 2,42-43
Tum iste ab equite Romano splendido et gratioso Cn. Calidio, cuius filium sciebat senatorem populi Romani et iudicem esse, eculeos argenteos nobiles qui Quinti Maximi fuerant aufert. inprudens huc incidi, iudices; emit enim, non abstulit; nollem dixisse; iactabit se et in his equitabit eculeis.
'emi, pecuniam solvi'.
credo.
'etiam tabulae proferentur'.
est tanti; cedo tabulas. dilue sane crimen hoc Calidianum, dum ego tabulas aspicere possim. Verum tamen quid erat quod Calidius Romae quereretur, se cum tot annos in Sicilia negotiaretur, abste solo ita esse contemptum, ita despectum ut etiam una cum ceteris Siculis despoliaretur? si emeras, quid erat quod confirmabat se abs te argentum esse repetiturum, si id tibi sua voluntate vendiderat?

40 Minuten
In unserer neuen Folge reden wir nach unserem Funfact, in dem es heute um das antike römische "Wochenende" geht, ein drittes Mal über Ovid - nach den Heroides (Folge 2) und den Fasti (Folge 17) nun über die Amores. Dafür beobachten wir exemplarisch an Buch 1, worum es in seinen Liebesdichtungen geht, wie sie angeordnet und geschrieben sind und wie der Dichter mit den typischen Merkmalen der römischen Liebeselegie umgeht.
Textstellen:
1.1.1-8; 17-30
Arma gravi numero violentaque bella parabam
edere, materia conveniente modis.
par erat inferior versus; risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
‘quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua, turba sumus.
quid, si praeripiat fl avae Venus arma Minervae,
ventilet accensas fl ava Minerva faces?
cum bene surrexit versu nova pagina primo,
attenuat nervos proximus ille meos.
nec mihi materia est numeris levioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas.’
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum
lunavitque genu sinuosum fortiter arcum
‘quod’que ‘canas, vates, accipe’ dixit ‘opus!’
me miserum! certas habuit puer ille sagittas:
uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat;
ferrea cum vestris bella valete modis!
cingere litorea fl aventia tempora myrto,
Musa per undenos emodulanda pedes!
1.6.1-24; 41-52
Ianitor (indignum!) dura religate catena,
difficilem moto cardine pande forem.
quod precor, exiguum est: aditu fac ianua parvo
obliquum capiat semiadaperta latus.
longus amor tales corpus tenuavit in usus
aptaque subducto pondere membra dedit.
ille per excubias custodum leniter ire
monstrat, inoff ensos derigit ille pedes.
at quondam noctem simulacraque vana timebam;
mirabar, tenebris quisquis iturus erat.
risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
et leviter ‘fi es tu quoque fortis’ ait.
nec mora, venit amor: non umbras nocte volantes,
non timeo strictas in mea fata manus;
te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
tu, me quo possis perdere, fulmen habes.
aspice (uti videas, immitia claustra relaxa)
uda sit ut lacrimis ianua facta meis.
certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
ad dominam pro te verba tremente tuli.
ergo, quae valuit pro te quoque gratia quondam,
(heu facinus!) pro me nunc valet illa parum?
redde vicem meritis: grato licet esse quod optas.
tempora noctis eunt; excute poste seram!
lentus es, an somnus (qui te male perdat!) amantis
verba dat in ventos aure repulsa tua?
at, memini, primo, cum te celare volebam,
pervigil in mediae sidera noctis eras.
forsitan et tecum tua nunc requiescit amica;
heu, melior quanto sors tua sorte mea!
dummodo sic, in me durae transite catenae!
Tempora noctis eunt; excute poste seram!
fallimur, an verso sonuerunt cardine postes
raucaque concussae signa dedere fores?
fallimur: impulsa est animoso ianua vento.
ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!
1.9.1-2
Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
Attice, crede mihi, militat omnis amans.

39 Minuten
In der neuesten Folge setzen wir das Thema der letzten Folge fort und beschäftigen uns weiter mit Lucans de bello civili. Doch dieses Mal geht es dabei um die zentrale Schlacht des Epos, das Aufeinandertreffen von Caesar und Pompeius bei Pharsalos. Welche Rolle spielen die beiden Emotionen Furcht und Hoffnung im Schlachtverlauf und wie werden vor allem die republikanischen Soldaten charakterisiert?
Luc. 7,82-83
vibrant tela manus, vix signa morantia quisquam | exspectat: propera, ne te tua classica linquant.
Luc. 7,101-107:
Belli pars magna peracta est | his, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret, | si modo virtutis stimulis iraeque calore | signa petunt. multos in summa pericula misit | venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est | qui, promptus metuenda pati, si comminus instent, | et differre potest.
Luc. 151-167:
non tamen abstinuit venturos prodere casus | per varias Fortuna notas. nam, Thessala rura | Cum peterent, totus venientibus obstitit aether | [inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes.] | Adversasque faces immensoque igne columnas | Et trabibus mixtis avidos typhonas aquarum | Detulit atque oculos ingesto fulgure clausit; | Excussit cristas galeis capulosque solutis | perfudit gladiis ereptaque pila liquavit, | aetherioque nocens fumavit sulpure ferrum; | nec non innumero cooperta examine signa | vixque revulsa solo maiori pondere pressum | signiferi mersere caput rorantia fletu | usque ad Thessaliam Romana et publica signa. | admotus superis discussa fugit ab ara | taurus et Emathios praeceps se iecit in agros, | nullaque funestis inventa est victima sacris.
Luc. 7,214-223:
Miles, ut adverso Pheobi radiatus ab ictu | descendens totos perfudit lumine colles, | non temere inmissus campis: stetit ordine certo | infelix acies. cornus tibi cura sinistri, | Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello, | et quarta legione datur. tibi, numine pugnax | adverso Domiti, dextri frons tradita Martis. | at medii robur belli fortissima densant | agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat | Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
Luc. 7,337-341
vidit ut hostiles in rectum exire catervas | Pompeius nullasque moras permittere bello | sed superis placuisse diem, stat corde gelato | attonitus; tantoque duci sic arma timere | omen erat. Premit inde metus, totumque per agmen | sublimi praevectus equo „quem flagitat“ inquit | vestra diem virtus, finis civilibus armis, | quem quaesistis, adest. totas effundite vires: | extremum ferri superest opus, unaque gentis | hora trahit.
Luc. 7,376-382:
si quis post pignora tanta | Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex, | imperii salva si maiestate liceret, | volverer ante pedes. Magnus, nisi vincitis, exul, | ludibrium soceri, vester pudor, ultima fata | deprecor ac turpes extremi cardinis annos, | ne discam servire senex
Luc. 7,492-449
Pompei densis acies atipata catervis| iunxerat in seriem nexis umbonibus arma, | vixque habitura locum dextras ac tela movendi | constiterat gladiosque suos conpressa timebat

In der aktuellen Folge widmen wir uns mal wieder der Königsdisziplin der römischen Dichtkunst: dem Epos. Doch nachdem wir uns bereits zwei mal mit Vergild Aeneis und damit mit dem Gründungsmythos befasst haben, geht es dieses um Lucans Sicht auf den Sturz der res publica. Wie der Dichter darüber und über Caesar schreibt, erfahrt ihr in der aktuellen Folge.
Luc. 1,1-8
Bella per Emathios plus quam civilia campos
iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
in sua victrici conversum viscera dextra
cognatasque acies, et rupto foedere regni
certatum totis concussi viribus orbis
in commune nefas, infestisque obvia signis
signa, pares aquilas et pila minantia pilis.
quis furor, o cives, quae tanta licentia ferri?
Luc. 1,33-45
quod si non aliam venturo fata Neroni
invenere viam magnoque aeterna parantur
regna deis caelumque suo servire Tonanti
non nisi saevorum potuit post bella gigantum,
iam nihil, o superi, querimur; scelera ipsa nefasque
hac mercede placent. diros Pharsalia campos
inpleat et Poeni saturentur sanguine manes,
ultima funesta concurrant proelia Munda,
his, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores
accedant fatis et quas premit aspera classes
Leucas et ardenti servilia bella sub Aetna,
multum Roma tamen debet civilibus armis
quod tibi res acta est.
Luc. 2, 241 - 250; 277-292
[...] farique his vocibus orsus:
‘omnibus expulsae terris olimque fugatae
virtutis iam sola fides, quam turbine nullo
excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
derige me, dubium certo tu robore firma.
namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur,
dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris
inconcussa tenens dubio vestigia mundo,
an placuit ducibus scelerum populique furentis
cladibus inmixtum civile absolvere bellum?
[...]
pars magna senatus
et duce privato gesturus proelia consul
sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe
solus Caesar erit. quod si pro legibus arma
ferre iuvat patriis libertatemque tueri
nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,
post bellum victoris habes.’ sic fatur; at illi
arcano sacras reddit Cato pectore voces.
‘summum, Brute, nefas civilia bella fatemur,
sed quo fata trahunt virtus secura sequetur.
crimen erit superis et me fecisse nocentem.
sidera quis mundumque velit spectare cadentem
expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether,
terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
complossas tenuisse manus?
Luc. 3,399-408; 421-439
lucus erat longo numquam violatus ab aevo
obscurum cingens conexis aera ramis
et gelidas alte summotis solibus umbras.
hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes
Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu
sacra deum; structae diris altaribus arae
omnisque humanis lustrata cruoribus arbor.
siqua fidem meruit superos mirata vetustas,
illis et volucres metuunt insistere ramis
et lustris recubare ferae;
[...]
non illum cultu populi propiore frequentant
sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est
aut caelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos
accessus dominumque timet deprendere luci.
hanc iubet inmisso silvam procumbere ferro;
nam vicina operi belloque intacta priore
inter nudatos stabat densissima montis.
sed fortes tremuere manus, motique verenda
maiestate loci, si robora sacra ferirent,
in sua credebant redituras membra securis.
inplicitas magno Caesar torpore cohortes
ut vidit, primus raptam librare bipennem
ausus et aeriam ferro proscindere quercum
effatur merso violata in robora ferro
‘iam nequis vestrum dubitet subvertere silva
credite me fecisse nefas’. tum paruit omnis
imperiis non sublato secura pavore
turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
Intro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine (Free Music Archive)(CC BY-SA)

47 Minuten
In unserer neuen Folge werfen wir einen Blick in Sallusts erstes Werk de Catilinae coniuratione und reden darüber, wie der Autor die Geschehnisse der Verschwörung von 63 v. Chr. in seiner Monographie darstellt, wie Catilina und andere Persönlichkeiten charakterisiert werden und worauf man achten muss, wenn man sich mit diesem Werk auseinandersetzt.
Textstellen:
(5)
L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam quoiquam credibile est. Animus audax, subdolus, varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni appetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. Vastus animus immoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant. Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim immutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
(14)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat. Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant. Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur. Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles etiam et fluxi dolis haud difficulter capiebantur. Nam ut cuiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(54)
Igitur iis genus, aetas, eloquentia prope aequalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Caesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat. Caesar dando, sublevando, ignoscundo, Cato nihil largiundo gloriam adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies. Illius facilitas, huius constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere, nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum, bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium modestiae, decoris, sed maxume severitatis erat; non divitiis cum divite neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat; esse quam videri bonus malebat: ita, quo minus petebat gloriam, eo magis illum sequebatur.

46 Minuten
Wir kehren mal wieder zu unseren Anfängen zurück und widmen uns einem philosophischen Werk Ciceros. Dabei geht es heute um de re publica. Aber neben dem Inhalt und dem unmittelbaren Kontext des Werkes schauen wir uns heute auch einmal die bewegte Überlieferungsgeschichte dieses lange Zeit verloren geglaubten Werkes an.
A. Der Staat
(1. 39) 'Est igitur,' inquit Afrcanus, 'res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita generatum ut ne in omnium quidem rerum affluentia.
(1.41) Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae est constitutio populi, omnis res publica, quae ut dixi populi res est, Consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad earn causam referendum est quae causa genuit civitatem.
B. Demokratie
(1.47) et talis est quaeque res publica, qualis eius aut natura aut voluntas qui illam regit. itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae si aequa non est ne libertas quidem est. qui autem aequa potest esse - omitto dicere in regno, ubi ne obscura quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt enim suffragia, mandant inperia magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant [magis] quae etiamsi nolint danda sint, et quae ipsi non habent unde alii petunt; sunt enim expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis ponderantur.
C. Monarchie
(1.50) Scipio: „ceteras vero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus quibus illae sese appellari velint. cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius? tam enim esse clemens tyrannus quam rex inportunus potest: ut hoc populorum intersit utrum comi domino an aspero serviant; quin serviant quidem fieri non potest.
D. Die gemischte Verfassung
(1.69) Quod ita cum sit, tribus primis generibus longe praestat mea sententia regium, regio autem ipsi praestabit id quod erit aequatum et temperatum ex tribus primis rerum publicarum modis. placet enim esse quiddam in re publica praestans et regale, esse aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum, esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis. haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam [magnam], qua carere diutius vix possunt libe|ri, deinde firmitudinem, quod et illa prima facile in contraria vitia convertuntur, ut exsistat ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba et confusio; quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta constitutione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit.
E. Die Belohung für den gerechten Staatsdiener
(6.13) „Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: Omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur. Nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptais quam concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates appellante; harum rectores et conservatores hinc profecti hue revertuntur.“

53 Minuten
In unserer neuen Folge stellen wir uns die Frage, wie ein Mensch in der Antike handeln musste, um von den Römern als menschlich und milde bezeichnet zu werden. Zum Glück kann Valerius Maximus uns das sagen: Er stellte eine Vielzahl von Exempla verschiedenster römischer Tugenden und Laster in seinem Werk Facta et dicta memorabilia zusammen, die uns helfen, nachzuvollziehen, welcher Wertekanon unter Tiberius das Miteinander der Römer prägte.
Textstellen:
1,pr.
Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerere constituí, ut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta complectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero compre henderit, aut quis compos mentis domesticae peregri naeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel attentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit?
5,1,pr.
Liberalitatis quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim, quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima inopiae, próxima occupatione, tertia ancipiti fortunae praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius tarnen commendatio praecurrere uidetur cui nomen ex ipso homine quae situm est.
5,1,1a
Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Carthaginiensium legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus iis, nulla pecunia accepta, reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum quadraginta trium ex plentes + simis rerum + tantum hostium exercitum di missum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse arbitrar ac secum dixisse munificentiam gentis Romanae deorum benignitati aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium nunquam dedissemus, accepimus.'
5,1,
In hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus, ita et animum et uocem ab ira cohibuit ut putares satellitem a tyranno male audire, abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retiñere. Thrasippus, concitatae temulentiae ímpetu euectus, os eius sputo respersit, nec tamen in uindictam sui ualuit accendere, ille uero etiam filios suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientes retraxit, posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente, uenit ad eum, dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati commendasset.

50 Minuten
In der neuen Folge verlassen wir erstmals die Antike und wagen uns in neue Gefilde vor. Zum ersten Mal befassen wir uns mit einem neulateinischen Werk, dem Mundus Novus des Amerigo Vespucci. In diesem beschreibt der Entdecker und spätere Namenspatron des Amerikanischen Kontinents, was er alles auf seiner Reise nach Südamerika erlebt hat und wie er als erste Europäer zu der Erkenntnis gelangt ist, dass Amerika ein eigener Kontinent und kein Teil Asiens ist.
A. Vesp. Mundus Novus 1
Superioribus diebus satis ample tibi scripsi de reditu meo ab novis illis regionibus, quas et classe et impensis et mandato istius serenissimi portugalie regis perquisivimus et invenimus, quasque novum mundum appellare licet, quando apud maiores nostros nulla de ipsis fuerit habita cognitio et audientibus omnibus sit novissima res. Etenim hec opinionem nostrorum antiquorum excedit, cum illorum maior pars dicat ultra lineam equinoctialem et versus meridiem non esse continentem, sed mare tantum, quod atlanticum vocavere. Et, si qui eorum continentem ibi esse affirmaverunt, eam esse terram habitabilem multis rationibus negaverunt.
A. Vesp. Mundus Novus 2
Ibi eam terram cognovimus non insulam, sed continentem esse, quia et longissimis producitur littoribus non ambientibus eam et infinitis habitatoribus repleta est. Nam in ea innumeras gentes et populos et omnium silvestrium animalium genera, que in nostris regionibus reperiuntur, invenimus et multa alia a nobis nunquam visa, de quibus singulis longum esset referre. Multa nobis dei clementia circumfulsit, quando illis regionibus applicuimus. Nam ligna defecerant et aqua paucisque diebus in mari vitam perferre poteramus. Ipsi honor et gloria et gratiarum actio.
A. Vesp. Mundus Novus 3
Navigavimus autem secundum littus circa sexcentas leucas et sepe descendimus in terram et colloquebamur et conversabamur cum earum regionum colonis ab eisque fraterne recipiebamur et secum quandoque morabamur quindecim vel viginti dies continuos amicabiliter et hospitaliter, ut inferius intelliges. Nove istius continentis pars est in torrida zona ultra lineam equinoctialem versus polum antarcticum nam eius principium incipit in VIII gradu ultra ipsam equinoctialem. Secundum huius litus tam diu navigavimus, quod pretergresso capricorni tropico invenimus polumantarcticum illo eorum orizonte altiorem L gradibus fuimusque prope ipsius antarctici circulum ad gradus XVII semis. Et quid ibi viderim et cognoverim de natura illarum gentium deque earum moribus et tractabilitate, de fertilitate terre, de salubritate aeris, de dispositione celi corporibusque celestibus et maxime de stellis fixis VIII sphere nunquam a maioribus nostris visis aut pertractatis, deinceps narrabo.
A. Vesp. Mundus Novus 4
Primum igitur quoad gentes: […]Non habent pannos neque laneos neque lineos neque bombicinos (quia nec eis indigent) nec habent bona propria, sed omnia communia sunt. Vivunt simul sine rege, sine imperio, et unusquisque sibi ipsi dominus est. Tot uxores ducunt, quot volunt. Et filius coit cum matre et frater cum sorore et primus cum prima et obvius cum sibi obvia. Quotiens volunt, matrimonia dirimunt, et in his nullum servant ordinem. Preterea nullum habent templum et nullam tenent legem; neque sunt idolatre. Quid ultra dicam? Vivunt secundum naturam, et epicurei potius dici possunt quam stoici. Non sunt inter eos mercatores neque commercia rerum. Populi inter se bella gerunt sine arte, sine ordine. Seniores suis quibusdam contionibus iuvenes flectunt ad id, quod volunt, et ad bella incendunt, in quibus crudeliter se mutuo interficiunt. Et quos ex bello captivos ducunt, non eorum vite, sed sui victus causa occidendos servant.

Widerwärtige Obszönität oder raffinierter Witz? In unserer neuen Folge schauen wir auf den Dichter Martial und seine Epigramme, die uns einen guten Einblick in die Gesellschaft der damaligen Zeit liefern:
Worüber hat man sich im antiken Rom so beschwert? Was wurde oft kritisiert? Was waren gängige Laster und Eigenschaften, über die man sich lustig gemacht hat? Und wie hat Martial diese Themen in seine kurzen Gedichte gepackt? Doch kann man das alles für bare Münze nehmen?
Viel Spaß beim Hören!
Textstellen:
1,1
Hic est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
viventi decus atque sentienti,
rari post cineres habent poetae.
2,21
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
dicis ‘utrum mavis? elige.’ malo manum.
4,56
Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
vis te munificum, Gargiliane, vocem?
sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
qui potes insidias dona vocare tuas:
sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
callida sic stultas decipit esca feras.
quid sit largiri, quid sit donare docebo,
si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
_________________________________
Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine (Free Music Archive)(CC BY-SA)
Worüber hat man sich im antiken Rom so beschwert? Was wurde oft kritisiert? Was waren gängige Laster und Eigenschaften, über die man sich lustig gemacht hat? Und wie hat Martial diese Themen in seine kurzen Gedichte gepackt? Doch kann man das alles für bare Münze nehmen?
Viel Spaß beim Hören!
Textstellen:
1,1
Hic est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
viventi decus atque sentienti,
rari post cineres habent poetae.
2,21
Basia das aliis, aliis das, Postume, dextram.
dicis ‘utrum mavis? elige.’ malo manum.
4,56
Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
vis te munificum, Gargiliane, vocem?
sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
qui potes insidias dona vocare tuas:
sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
callida sic stultas decipit esca feras.
quid sit largiri, quid sit donare docebo,
si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
_________________________________
Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine (Free Music Archive)(CC BY-SA)
37 Minuten
In unserer neuen Folge stellt Carmen uns ihre Hausarbeit vor, in der sie sich mit der Beschreibung des Raumes "Nil und Umland" und dem damit einhergehenden Naturverständnis beschäftigt hat. Die Textgrundlage dafür waren Senecas naturales quaestiones und Plinius' historia naturalis.
Viel Spaß beim hören!