Podcast
Podcaster
Beschreibung
vor 1 Woche
Nach unserer kurzen (bzw. Sinas längeren) Pause, sind wir wieder
gemeinsam für euch da und reden dieses Mal darüber, womit Sina
sich in ihrer Bachelorarbeit beschäftigt hat, nämlich mit
Martials Umgang mit mythologischen und historischen Figuren, die
als berühmte exempla und/oder Helden bekannt sind, in seinen
Epigrammen. Damit knüpfen wir thematisch an Folge 19 an.
Textstellen:
10.4
Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
quid tibi dormitor proderit Endymion,
exutusve puer pinnis labentibus, aut qui
odit amatrices Hermaphroditus aquas?
quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
hoc lege, quod possit dicere vita ‘meum est.’
non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
invenies: hominem pagina nostra sapit.
sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
nec te scire: legas Aetia Callimachi.
9.45
Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
et Getici tuleras sidera pigra poli:
ecce Promethei rupes et fabula montis
quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
videris inmensis cum conclamata querelis
saxa senis, dices ‘durior ipse fuit.’
et licet haec addas: ‘potuit qui talia ferre,
humanum merito finxerat ille genus.’
7.42
Muneribus cupiat si quis contendere tecum,
audeat hic etiam, Castrice, carminibus.
nos tenues in utroque sumus vincique parati:
inde sopor nobis et placet alta quies.
tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?
5.51
Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
notariorum quem premit chorus levis,
qui codicillis hinc et inde prolatis
epistolisque commodat gravem voltum
similis Catoni Tullioque Brutoque,
exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
have Latinum, χαιρε non potest Graecum.
si fingere istud me putas, salutemus.
11.5
si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
llysium liceat si vacuare nemus:
te colet invictus pro libertate Camillus,
aurum Fabricius te tribuente volet;
te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
imperium tradet, cum prositurus erit;
et te private cum Caesare Magnus amabit,
donabit totas et tibi Crassus opes.
ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
si Cato reddatur, Caesarianus erit.
Literatur:
MORENO SOLDEVILA, Rosario/ MARINA CASTILLO, Alberto/ FERNÁNDEZ
VALVERDE, Juan, A prosopography to Martial's epigrams, Berlin/
Boston: De Gruyter 2019.
SCHMITZ, Christine, Drei entführte Frauen und ein verlassener
Entführer. Martial. Epigramm 12, 52, in: Gymnasium 112 (3), 2005,
S. 229–240.
SCHMITZ, Christine, Ein „Nesthocker“. Prokne und andere
Schwalben. Martial 5, 67, in: Philologus 151 (1), 2007, S.
115–126.
HOLZBERG, Niklas, Martial und das antike Epigramm. Eine
Einführung, Darmstadt: WBG 22012 (2002).
LORENZ, Sven, Erotik und Panegyrik. Martials epigrammatische
Kaiser, (Classica Mo nacensia 23), Tübingen: Narr 2002.
SULLIVAN, John P., Martial: the unexpected classic. A literary
and historical study. Cambridge: Cambridge Univ. Press 1991.
_________________________________
Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine
(Free Music Archive)(CC BY-SA)
Weitere Episoden
42 Minuten
vor 4 Monaten
40 Minuten
vor 5 Monaten
39 Minuten
vor 6 Monaten
42 Minuten
vor 7 Monaten
Starte jetzt mit Deinem eigenen Podcast!
Teste unser Podcast-Hosting kostenlos und unverbindlich für 30 Tage.
#EinfachPodcasten #WerdePodcaster
Kommentare (0)
Melde Dich an, um einen Kommentar zu schreiben.