Podcast
Podcaster
Noch nicht am Ende - Der Latein-Podcast
Du folgst jetzt diesem Podcast.
Beschreibung
vor 1 Woche
In der heutigen Folge widmen wir uns Cicero - mal wieder. Dieses
Mal geht es um sein philosophisches Werk de finibus bonorum et
malorum. Im Fokus unserer Betrachtung steht heute die Lehre
Epikurs. Wie definiert er das höchste Gut und das größte Übel?
Diese Frage beantwortet uns Torquatus, ein großer Fan von Epikur.
Wie Cicero zu Epikurs Grundgedanken und Torquatus' Argumentation
steht, erfahrt ihr in dieser Folge!
Viel Spaß beim hören :)
Textstellen:
1,28,10
[der ganze Text passt hier nicht hin, daher kommen hier nur die
Stellen, die wir nicht auf Latein gelesen haben]
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et
negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari,
sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam
per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris
inesse notionem, ut alterum esse appe tendum, alterum aspernandum
sentiamus. alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis
compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit nu
meranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos
causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et
rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant.
Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem
accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa,
quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae
dicta sunt, ex plicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas
sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni
dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro
quisquam est, qui dolorem ip sum, quia dolor sit, amet,
consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi
tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat
volupta tem. ut enim ad minima veniam, quis nostrum
exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut
aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure
reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil
molestiae consequatur, vel ilium, qui dolorem eum fugiat, quo
voluptas nulla pariatur? at vero eos et accusamus et iusto odio
dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum
deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi
sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in
culpa, qui officia, e quibus magnae certaeque voluptates
exoriuntur , deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum
fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio.
nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque
nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere
possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus.
temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum
necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint
et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hie tenetur a
sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias
consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.
1,43,15
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a
formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre
doceat in iurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad
tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et
sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter
molestias esse fugiendam? Eademque ratione ne temperantiam quidem
propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat
et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. temperantia est
enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem
sequamur monet.
2, 20
[passt leider auch nicht hin, sorry :( ]
_________________________________
Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine
(Free Music Archive)(CC BY-SA)
Weitere Episoden
44 Minuten
vor 2 Monaten
52 Minuten
vor 3 Monaten
42 Minuten
vor 7 Monaten
Kommentare (0)
Melde Dich an, um einen Kommentar zu schreiben.