Podcaster
Episoden
19.08.2019
3 Minuten
Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim
flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō.
Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit,
quia eum falsum amīcum esse arbitrātur.
Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī
admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed
ancillam amat.”
Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat
clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam
meam salūtātum.”
Sanniō: “Nōn licet mihi tē admittere. Dōrippa tēcum colloquī nōn
vult. Putō eam iam dormītum iisse. Dīcit ‘nōn sē, sed aliam
fēminam ā tē amārī’.”
Lepidus: “Nōn vērum est quod illa dīcit. Ego sum vērus amīcus quī
amīcam meam nōn fallō. Necesse mihi est cum eā colloquī.”
Sanniō: “Sed Dōrippa mē iubet tibi iānuam claudere.”
Lepidus: “Nōn oportet illī fēminae sevērae pārēre! Iam aperī
iānuam!”
Sanniō: “Profectō dominae meae pārēbō. Tē nōn admittō.”
Lepidus dēnārium prōmit et iānitōrī ostendit: “Ecce dēnārius”
inquit, “sī iānuam mihi aperīs, dēnārium tibi dō.”
Sanniō: “Quamquam pauper sum, istam pecūniam ā tē accipere nōlō.
Ego dominam meam nōn fallō!”
Tandem Lepidus intellegit sē iānitōrem probum nūllō modō movēre
posse. Flōrēs ante forēs iaciēns “Valē” inquit, “iānitor – dūrior
quam forēs tuae!”
Mehr
22.07.2019
5 Minuten
Magister Diodōrus, postquam discipulōs numerōs breviter
scrībere docuit, sex numerōs iīs dictat: ‘quattuor’, ‘novem’,
‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’, ‘quadringenta’, ‘nōngenta’.
Cūr magister ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīcit, nōn
‘quadringentī’ et nōngentī’? Numerī quī in -genta dēsinunt
sunt neutrum plūrālis.
Quisque discipulus suō modō numerōs scrībit. Sextus sīc
scrībit: IV, IX, XI, XIX, CD, CM; Titus sīc: IV, IX, XIV, XIX,
XL, XC; Mārcus sīc: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII, CCCC, DCCCC.
Diodōrus, postquam numerōs dictāvit et discipulī eōs
scrīpsērunt, tabulam cuiusque discipulī in manūs sūmit et
spectat id quod scrīptum est. Nēmō discipulus omnēs numerōs
rēctē scrīpsit, at magister Sextum et Titum quattuor numerōs
rēctē scrīpsisse videt. “Vōs” inquit “quattuor numerōs
rēctē scrīpsistis, Sexte et Tite.”
Sextus: “Scrīpsimus ita ut nōs numerōs scrībere docuistī.”
Diodōrus: “Nec vērō tē CD et CM scrībere docuī, Sexte, nam
C rārō pōnitur ante D et M, ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’
rēctius scrībuntur CCCC et DCCCC.”
Mārcus: “Ego ita scrīpsī!” Mārcus dīcit ‘sē ita
scrīpsisse’
Magister: “Tū rēctē C quater scrīpsistī in iīs numerīs,
sed etiam I quater scrīpsistī in numerīs ‘quattuor’, ‘novem’,
‘quattuordecim’, ‘ūndēvīgintī’: IIII, VIIII, XIIII, XVIIII.
Id tē nōn docuī! Sciō antīquōs Rōmānōs totiēs I
scrīpsisse, sed hodiē littera I pōnitur ante V et X:
‘quattuor’ scrībitur IV, ‘novem’ IX, ‘quattuordecim’ XIV,
‘ūndēvīgintī’ XIX – hī numerī rēctē scrīptī sunt ā
Sextō et Titō.” Magister dīcit ‘hōs numerōs ā Sextō et
Titō rectē scrīptōs esse.’
Tum magister sē vertit ad Titum, quī XL et XC scrīpsit, et
“Sed cūr tū” inquit “XL et XC scrīpsistī? Eae litterae
significant ‘quadrāgintā et ‘nōnāgintā’, nōn ‘quadringenta’
et ‘nōngenta’, ut ego vōbīs dictāvī.”
Titus: “Ego tē ‘quadrāgintā’ et ‘nōnāgintā’ dīcere
audīvī.”
Magister: “Male audīvistī! Tūne malās aurēs habēs?
Profectō ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dīxī. Nōnne vōs mē
ita dīcere audīvistis, Mārce et Sexte?”
Sextus: “Certē nōs ita tē dīcere audīvimus. Scrīpsimus eōs
numerōs quōs nōbīs dictāvistī.” Sextus et Mārcus magistrum
numerōs ‘quadringenta’ et ‘nōngenta’ dictantem bene
audīvērunt, Titus male audīvit.
Mārcus: “Sed ego ūnus ex tribus discipulīs eōs numerōs
rēctē scrīpsī! Cūr mē nōn laudāvistī, magister?”
Magister: “Tē nōn laudāvī, quia aliōs quattuor numerōs
prāvē scrīpsistī.”
Mārcus: “Ego scrīpsī ut antīquī Rōmānī scrībēbant. Num
tū antīquōs Rōmānōs prāvē scrīpsisse putās?”
Mehr
08.07.2019
5 Minuten
Mīciō mercātor cum fīliō suō Marīnō Graeciam petit.
Mercēs suās magnō pretiō in Graeciā vēndere vult et illīc
novās mercēs minōre pretiō emere, quās deinde in Italiā
vēndet pretiō māiōre. Hōc modō mercātor prūdēns magnam
pecūniam facere solet. Certē mercātor dīves est Mīciō.
Dum nāvis ventō secundō per mare vehitur, Marīnus in puppī
sedet et librum dē optimō gubernātōre, cui nōmen erat
Palinūrus, legere cōnātur. At difficile est in puppī librum
legere, quia gubernātor absentem cantat amīcam. Marīnus eum
tacēre iubet, sed ille foedā vōce cantāre pergit!
Adulēscēns oculōs ā librō suō tollēns mare et caelum
intuētur. Suprā mare nūbēs ātrās orīrī videt et procul
tonitrum audit. Statim patrem adit et “Vidēsne” inquit “illās
nūbēs ātrās? Quid eās significāre putās? Ego tonitrum ac
tempestātem venientem timeō, nam tonitrus iam procul audītur.
Nōlō in mediō marī tempestātem opperīrī. Iubē
gubernātōrem portum petere, pater! Illīc fīnem tempestātis
opperīrī poterimus.”
Mercātor vērō “Nōlī timēre!” inquit, “Gubernātor noster
est bonus nauta, quī officium suum scit. Certē tū plūrēs
librōs legis quam ille, et multās rēs difficilēs scīs, sed
nāvigāre nescīs – id librī tuī tē docēre nōn possunt.
Manē tranquillus in puppī et perge librum tuum legere!”
“Ego tranquillus sum” inquit fīlius, “nec iam tranquillum erit
mare!”
Marīnus ad gubernātōrem redit, quī māiōre vōce cantāre
incipit, dum tōtum caelum nūbibus ātrīs operītur et iam
prīma fulgura mare illūstrant. Gubernātor vērō neque caelum
neque mare aspicit, et male canere pergit!
“Tacē, gubernātor!” inquit adulēscēns, “Spectā caelum! Fac
officium tuum! Necesse est portum petere, antequam māxima
tempestās oritur.”
Gubernātor nūllum verbum respondet, sed rīdēns sē ad
Marīnum vertit eumque ūmidīs oculīs intuētur. Tum
adulēscēns animadvertit eum manū tenēre pōculum – ex quō
nōn aquam bibit!
Subitō magnus ventus flāre incipit ac nāvis magnīs flūctibus
iactātur. Gubernātor surgere cōnātur nec pedibus stāre
potest et ante Marīnum lābitur. Clāmant omnēs et Neptūnum
invocant: “Servā nōs, Neptūne!” Nāvis sine gubernātōre in
marī turbidō errat atque aquā implērī incipit. Nautae aquam
haurīre cōnantur ac mercēs gravēs in mare iaciunt.
Tum vērō, omnibus perterritīs, Marīnus tranquillus in locō
gubernātōris cōnsīdit: is nāvem contrā ventum vertit et in
mediīs flūctibus rēctē gubernat. Ita nāvis servātur nec
flūctibus mergitur. Paulō post ventus cadere incipit.
Laetantur omnēs et Marīnum ut optimum gubernātōrem laudant
eumque ‘alterum Palinūrum’ vocant.
Mīciō laetus fīlium complectitur et “Profectō” inquit “tū
nōn sōlum librōs legere, sed etiam nāvem gubernāre scīs!”
Marīnus autem “Librum legēbam” inquit “dē Palinūrō, optimō
gubernātōre. Ut vidēs, librī meī multās rēs mē docēre
possunt.”
Mehr
27.05.2019
4 Minuten
Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir
dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs
advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius
Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est
septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus
discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene
discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat.
Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn
es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne
mercātor esse ut pater tuus? an nauta?”
Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam
nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent,
ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur.
Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre.
In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam
discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs
Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs
doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs
discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?”
Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium
suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam
prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit
“quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn
vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra
discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed
nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū
dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!”
Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem
habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō,
pater.”
Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō
serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū
Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur.
“Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō
Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem
cōnscendit.
Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū
ēgreditur.
Mehr
22.04.2019
3 Minuten
Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum
īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed
marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit,
quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’
Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem
exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc
autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!
Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque
ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam
sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae
dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis
cōnsōlantur.
Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt.
Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et
iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum
duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.”
Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum
quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?”
Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an
fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis?
Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?”
Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in
cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed
magnā vōce vāgiunt!”
Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse
in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs
lūdere poterās.”
Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī
fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī
māiōrēs nōn cūrābimur!”
Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam
habēbō. Nōlīte timēre!”
Mehr
Über diesen Podcast
Readings from Fabellae Latinae, the free supplement to Hans H.
Ørberg’s Lingua Latina per se Illustrata.
Kommentare (0)