XXIV. Fīlius mercātōris

XXIV. Fīlius mercātōris

Fabellae Latinae Capitulum XXIV: Fīlius mercātōris
4 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Mīciō est mercātor quī Ōstiae prope portum habitat. Vir
dīves est, quī mercēs suās, quae ex terrīs aliēnīs
advehuntur, magnō pretiō in Italiā vēndit. Fīlius
Mīciōnis, cui nōmen est Marīnus, iam adulēscēns est
septendecim annōrum. Marīnus puer apud magistrum suum optimus
discipulus erat, quī nōn modo litterās et numerōs bene
discēbat, sed etiam ipse per sē librōs legēbat.


Mercātor sīc fīliō suō loquitur: “Ab hōc annō puer nōn
es, Marīne. Volō tēcum loquī dē tempore futūrō. Vīsne
mercātor esse ut pater tuus? an nauta?”


Marīnus respondet: “Ego nec mercātor nec nauta esse volō, nam
nōn sōlum nautae, sed etiam mercātōrēs nāvigāre dēbent,
ac multae nāvēs cum mercibus in flūctūs merguntur.
Tempestātēs et mare turbidum metuō. Sed nōlō domī manēre.
In Graeciam ībō, quia litterās Graecās ac linguam Graecam
discere volō. Doctus erō ut magister meus, nec sōlum librōs
Latīnōs, sed etiam librōs Graecōs legam. In Graeciā virōs
doctōs audīre poterō ac multās rēs ab optimīs magistrīs
discere. Vīsne mē tēcum in Graeciam dūcere?”


Verba fīliī patrem nōn dēlectant, nam is putābat fīlium
suum velle mercātōrem esse. Nec tamen adulēscentem tam
prūdentem domī tenēre vult, itaque fīliō “Gaudeō” inquit
“quod vīs mēcum in Graeciam īre, quamquam mercātor esse nōn
vīs. Bene intellegō tē, ut adulēscentem prūdentem, plūra
discere velle in Graeciā apud magistrōs doctissimōs. Sed
nāvigāre necesse est, sī in Graeciam īre volumus, et tū
dīcis ‘tē mare metuere neque nāvigāre velle’!”


Marīnus: “Sī bonam nāvem et gubernātōrem prūdentem
habēbimus ac ventum secundum, sine metū tēcum nāvigābō,
pater.”


Septimō diē post hoc colloquium, ventō secundō atque caelō
serēnō, Mīciō cum Marīnō fīliō proficīscitur. In portū
Ōstiēnsī fīlius mātrem suam complectitur et ōsculātur.
“Valē, māter mea!” inquit, et māter lacrimam dētergēns “Ō
Marīne! Vīve valēque!” Tum fīlius cum patre nāvem
cōnscendit.


Vēla ventō implentur et nāvis plēnīs vēlīs ē portū
ēgreditur.

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXII. Amor adulēscentium
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15