XXIII. Dē novō īnfante

XXIII. Dē novō īnfante

Fabellae Latinae Capitulum XXIII: Dē novō īnfante
3 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Aemilia, quae iam duōs fīliōs et ūnam fīliam habet, novum
īnfantem exspectat. Illa alteram fīliam habēre vult, sed
marītus eius Iūlius magis gaudēbit sī fīlium habēbit,
quamquam dīcit ‘sē velle fīliam habēre.’


Herī Iūlius nesciēbat uxōrem suam novum īnfantem
exspectāre, quamquam vidēbat eam minus gracilem esse. Nunc
autem intellegit Aemiliam nōn propter cibum crassiōrem fierī!


Iūlia parentēs dē ‘alterā fīliā’ loquentēs audit, atque
ita scit dē novō īnfante. Neque vērō gaudet Iūlia, nam
sōla vult tōtum amōrem parentum sibi habēre! Verba Aemiliae
dē parvulā sorōre quae aequē amābitur eam nōn satis
cōnsōlantur.


Mārcus et Quīntus dē īnfante quī exspectātur nesciunt.
Iūlia autem dē hāc rē tacēre nōn potest. Frātrēs vocat et
iīs “Audīte!” inquit, “Mox ego nōn erō sōla puella cum
duōbus puerīs. Post paucōs mēnsēs mihi soror erit.”


Puerī statim ad mātrem adeunt eamque interrogant: “Estne vērum
quod dīcit Iūlia? Sorōremne habēbimus?”


Aemilia: “Certē novum īnfantem habēbō, sed fīliumne an
fīliam, nēmō scit. Vōsne frātrem an sorōrem habēre vultis?
Nōnne laetābiminī sī alteram sorōrem habēbitis?”


Mārcus: “Ego parvulīs īnfantibus nōn dēlector. Semper in
cūnīs iacent, mēcum lūdere nōn possunt, nihil dīcunt, sed
magnā vōce vāgiunt!”


Aemilia: “Nōlī ita loquī, Mārce! Ante octō annōs tū ipse
in cūnīs iacēbās ac vāgiēbās nec cum aliīs puerīs
lūdere poterās.”


Quīntus: “Ego nōn frātrem, sed sorōrem volō, etiam sī
fīlia illa parvula sōla ā mātre cūrābitur, nōs līberī
māiōrēs nōn cūrābimur!”


Aemilia: “Vōs omnēs bene cūrābiminī, etiam sī fīliolam
habēbō. Nōlīte timēre!”

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXII. Amor adulēscentium
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15