Podcast
Podcaster
Beschreibung
vor 6 Jahren
Dōrippa, amīca Lȳdiae, sōla habitat Rōmae in domō apud Tiberim
flūmen. Forēs domūs cūstōdit iānitor, cui nōmen est Sanniō.
Dōrippa Lepidum amīcum habēbat, sed iam eum ē domō suā pepulit,
quia eum falsum amīcum esse arbitrātur.
Domum reversus Dōrippa iānitōrī “Sī Lepidus redit” inquit, “nōlī
admittere eum! Virum illum improbum iam vidēre nōlō. Nōn mē, sed
ancillam amat.”
Vesperī Lepidus cum novīs flōribus redit atque iānuam pulsat
clāmāns: “Heus, iānitor! Aperī iānuam! Lepidus sum. Veniō amīcam
meam salūtātum.”
Sanniō: “Nōn licet mihi tē admittere. Dōrippa tēcum colloquī nōn
vult. Putō eam iam dormītum iisse. Dīcit ‘nōn sē, sed aliam
fēminam ā tē amārī’.”
Lepidus: “Nōn vērum est quod illa dīcit. Ego sum vērus amīcus quī
amīcam meam nōn fallō. Necesse mihi est cum eā colloquī.”
Sanniō: “Sed Dōrippa mē iubet tibi iānuam claudere.”
Lepidus: “Nōn oportet illī fēminae sevērae pārēre! Iam aperī
iānuam!”
Sanniō: “Profectō dominae meae pārēbō. Tē nōn admittō.”
Lepidus dēnārium prōmit et iānitōrī ostendit: “Ecce dēnārius”
inquit, “sī iānuam mihi aperīs, dēnārium tibi dō.”
Sanniō: “Quamquam pauper sum, istam pecūniam ā tē accipere nōlō.
Ego dominam meam nōn fallō!”
Tandem Lepidus intellegit sē iānitōrem probum nūllō modō movēre
posse. Flōrēs ante forēs iaciēns “Valē” inquit, “iānitor – dūrior
quam forēs tuae!”
Weitere Episoden
5 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
4 Minuten
vor 6 Jahren
3 Minuten
vor 6 Jahren
3 Minuten
vor 6 Jahren
In Podcasts werben
Kommentare (0)