II. Līberī et librī

II. Līberī et librī

Fabellae Latinae Capitulum II: Līberī et librī
4 Minuten

Beschreibung

vor 7 Jahren

Quid est Tūsculum? Tūsculum est oppidum Rōmānum. Estne magnum
oppidum? Tūsculum nōn magnum, sed parvum oppidum est. Ubi est
Tūsculum? Tūsculum est in Italiā.


Quis est Iūlius? Iūlius est vir Rōmānus. Cuius vir est? Vir
Aemiliae est. Ubi est Iūlius? Est in oppidō Tūsculō. Estne
Aemilia in oppidō? Nōn est.


Cornēlius: “Ubi est vir tuus, Aemilia?”


Aemilia: “Iūlius, vir meus, in oppidō Tūsculō est. Sed ecce
Mārcus, fīlius meus, et Dēlia.” Cornēlius: “Quae est Dēlia?”


Aemilia: “Dēlia ancilla mea est.”


Cornēlius: “Estne Syra quoque ancilla tua?”


Aemilia: “Dēlia et Syra et cēterae multae sunt ancillae meae.
In familiā meā sunt multae ancillae multīque servī − et
paucī līberī.”


Cornēlius: “Quot līberī in familiā tuā sunt?”


Aemilia: “Trēs.”


Cornēlius: “Quot fīliī et quot fīliae?”


Aemilia: “Duo fīliī et ūna fīlia. Fīliī meī sunt Mārcus
et Quīntus, fīlia mea est Iūlia. In familiā meā sunt centum
servī et trēs līberī.”


Cornēlius: “Centum est magnus numerus! In meā familiā parvus
numerus servōrum est. Neque magnus est numerus līberōrum
meōrum.”


Aemilia: “Quot sunt līberī tuī?”


Cornēlius: “Duo: ūnus fīlius, Sextus, et ūna fīlia,
Cornēlia. Parvus est numerus līberōrum − sed numerus librōrum
meōrum nōn parvus est! Librī meī sunt magnī et parvī,
antīquī novīque: centum librī Latīnī et Graecī.”


Aemilia: “Centum librī! Magnus est numerus librōrum tuōrum!”


Cornēlius: “Ecce liber meus novus; titulus librī est grammatica
latina.”


Līberī et liber duo vocābula masculīna sunt. Līberī est
plūrālis, liber singulāris − plūrālis: librī.

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15