Podcast
Podcaster
Beschreibung
vor 7 Jahren
Aemilia, quae virum suum nōn videt, Dāvum interrogat: “Ubi est
vir meus? Cūr nōn venit?”
Dāvus audit dominum, quī Mēdum vocat: “Venī, Mēde! Venī,
improbe serve!”
Dāvus: “Audī! Dominus Mēdum vocat, sed Mēdus abest neque
venit.”
Aemilia: “Mēdus nōn venit quia pecūniam dominī suī habet. Is
servus improbus est! Sed ecce venit vir meus.”
Aemilia laeta est, quia Iūlius venit. Is īrātus est, et
sacculum suum in mēnsā pōnit.
Iūlius: “Ecce sacculus meus. Iam nōn centum, sed tantum decem
nummī in sacculō meō sunt. Cēterī nummī meī sunt in
sacculō Mēdī!” Dominus suum Mēdum servum accūsat.
Aemilia: “Nōn decem, sed tantum novem sunt nummī in sacculō
tuō.”
Iūlius pecūniam numerat: “Ūnus, duo, trēs, quattuor,
quīnque, sex, septem, octō, novem. Quid? Novem tantum? Cūr
ūnus nummus abest?”
Aemilia: “Quia in sacculō Dāvī est, neque tuus, sed Dāvī est
nummus. Ecce Dāvus adest. Is nūllum tuum nummum habet. Nōn
Dāvum, sed Mēdum accūsā!”
Dāvus: “Ecce parvus sacculus meus, domine. In sacculō ūnus est
nummus, quī meus est.”
Iūlius: “Ō Dāve, nummum habē, bone serve! Nōn meus, sed tuus
est. Sūme sacculum tuum et discēde!”
Rīdet Aemilia. Iam Iūlius quoque rīdet neque Dāvum, servum
probum, accūsat.
Dāvus sacculum suum sūmit et discēdit.
Iūlius: “Probus servus est Dāvus, eius est pecūnia quae in
sacculō eius est. Sed mea est pecūnia quae est in sacculō
Mēdī!”
Weitere Episoden
3 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
4 Minuten
vor 6 Jahren
3 Minuten
vor 6 Jahren
In Podcasts werben
Kommentare (0)