VI. Puella in hortō

VI. Puella in hortō

Fabellae Latinae Capitulum VI: Puella in hortō
4 Minuten

Beschreibung

vor 7 Jahren

Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā
vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et
peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs
habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam,
Iūliam. Iūlia parva puella est.


Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae.
Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia?
Quīnque rosās magnās et pulchrās carpit. Rosae Iūliam
dēlectant.


Iūlia, quae sōla est in hortō, puerōs vocat: “Venīte, Mārce
et Quīnte!”


Puerī ex peristȳlō veniunt et Iūliam in hortō vident.


Iūlia: “Ecce quīnque rosae. Vidēte rosās meās!”


Quīntus: “Quīnque parvus numerus est! In hortō est magnus
numerus rosārum. Centum rosae hīc sunt!”


Mārcus: “Nōn centum tantum, sed mīlle rosae in hortō meō
sunt.”


Iūlia: “Nōn tuus est hortus!”


Mārcus: “Neque tuae sunt rosae!”


Puerī ab Iūliā discēdunt. Rosae eōs nōn dēlectant.


Iūlia rūrsus quīnque rosās pulchrās carpit. Quot rosās iam
habet Iūlia? Puella nōn quīnque tantum, sed decem rosās
habet: quīnque et quīnque sunt decem.


Estne decem magnus numerus? Nōn magnus numerus est, neque
parvus.


Puella, quae rosās amat, laeta est et cantat.


Iūlius, pater Iūliae, ex vīllā venit. Iūlius, quī baculum
habet, īrātus est et fīliam suam interrogat: “Estne Mēdus
hīc in hortō?”


Iūlia respondet: “Nōn est. In hortō nūllus est servus, sed
ecce fīlia tua hīc est. Salūtā mē, pater!”


Iūlius: “Salvē, mea fīlia!”


Iūlia: “Ecce decem rosae! Habē eās, pater! Tuae sunt rosae.
Nōnne pulchrae sunt?”


Iūlius nōn respondet, sed Mēdum vocat: “Mēde! Venī, improbe
serve!”


Iūlia interrogat: “Cūr improbus est Mēdus?” neque pater
respondet, sed ab fīliā suā discēdit – sine rosīs.


Iūlia: “Cūr discēdit pater neque respondet? Is nōn amat
rosās – num fīliam suam amat?” Iūlia iam nōn laeta est neque
cantat.


Iūlius rūrsus Mēdum vocat: “Mēde! Me-ē-de!” sed Mēdus, quī
nummōs dominī habet, iam abest ab vīllā et ab hortō.

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15