Podcast
Podcaster
Beschreibung
vor 7 Jahren
Lȳdia est fēmina pulchra quae Rōmae habitat. Estne fēmina
Rōmāna? Nōn Rōmāna est, sed Graeca. Lȳdia autem procul ā
Graeciā habitat. Estne sōla? Lȳdia sōla habitat, neque sōla
est Rōmae, nam multās amīcās Rōmānās et Graecās habet.
Etiam amīcum habet Lȳdia, neque is Rōmānus est, sed Graecus,
neque Rōmae habitat, sed prope oppidum Tūsculum. Amīcus Lȳdiae
est Mēdus, servus Iūliī. Lȳdia Mēdum amat et ab eō amātur.
Estne Mēdus apud dominum suum? Nōn est in vīllā apud dominum,
neque Tūsculī est, sed in viā Latīnā inter Rōmam et
Tūsculum. Quō it Mēdus sine dominō suō? Rōmam it. Post eum
est Tūsculum, Rōma ante eum est.
Mēdus laetus est et cantat, quia ad amīcam suam ambulat. Sed
iam tacet Mēdus. Cūr iam nōn cantat servus? Mēdus tacet neque
cantat, quia videt dominum Rōmānum quī equō vehitur Rōmā
Tūsculum. Quis est dominus quem videt Mēdus? Est Cornēlius,
quī Tūsculī habitat. Is ā Mēdō timētur, quia Iūliī est
amīcus.
Cornēlius (ad equum suum): “Ecce servus quī sōlus Rōmam
ambulat. Cuius is est servus? estne servus Iūliī? Is est!”
Verba Cornēliī ab equō tantum, nōn ā Mēdō audiuntur.
Iam Cornēlius prope Mēdum est, neque ab eō salūtātur. Neque
servum salūtat Cornēlius, sed interrogat: “Quis est dominus
tuus, serve? Estne Iūlius?”
Mēdus, quī amīcum Iūliī timet, nūllum verbum respondet, et
Rōmam ad amīcam suam ambulat. Iam Cornēlius post Mēdum est
neque eum rūrsus interrogat. Cornēlius, quī sōlus equō
vehitur, interrogat equum: “Cūr servus mē nōn salūtat, sed
tacet neque respondet?”
Equus verba dominī audit neque verbum respondet, sed tantum
“Hihihī!” − nam equus verba nōn habet!
Ecce Mēdus per portam Capēnam Rōmam intrat et laetus ad
ōstium Lȳdiae ambulat. Mēdus ōstium pulsat et intrat.
Lȳdia laeta amīcum suum salūtat et ab amīcō suō salūtātur.
Weitere Episoden
3 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
4 Minuten
vor 6 Jahren
3 Minuten
vor 6 Jahren
In Podcasts werben
Kommentare (0)