VIII. Speculum Aemiliae

VIII. Speculum Aemiliae

Fabellae Latinae Capitulum VIII: Speculum Aemiliae
4 Minuten

Beschreibung

vor 7 Jahren

Syra et Dēlia, ancillae amīcae, ex ātriō exeunt.


Syra: “Venī in cubiculum Iūliae. Illīc bonum speculum est.
Iūlia speculum Aemiliae in cubiculō suō habet.”


Syra et Dēlia in cubiculum Iūliae intrant. In cubiculō eius
est parva mēnsa. Syra videt speculum, quod in mēnsā est.


Syra. “Ecce speculum. Claude oculōs, Dēlia!”


Dēlia oculōs claudit. Syra speculum sūmit et ante Dēliam
tenet.


Syra: “Iam aperī oculōs!”


Dēlia oculōs aperit et sē videt in speculō, quod ā Syrā
tenētur. Oculī Dēliae pulchrī sunt et fōrmōsus est nāsus
eius. Dēlia est ancilla fōrmōsa.


Syra: “Ecce oculī tuī pulchrī et nāsus tuus fōrmōsus.”


Dēlia verbīs Syrae dēlectātur et sē ad eam vertit. In
oculīs Syrae lacrimās videt.


Dēlia: “Quid est, Syra? Ecce lacrimae in oculīs tuīs!”


Syra: “Oculī meī nōn tam pulchrī sunt quam tuī et foedus est
nāsus meus .”


Dēlia: “Ō Syra! Tergē oculōs! Nōn pulchrī sunt oculī
plēnī lacrimārum. Sine lacrimīs pulchrī sunt oculī tuī,
neque nāsus tuus foedus est, sed tam fōrmōsus quam… Iūliae.”


Syra oculōs terget et Dēliam interrogat: “Iamne pulchrī sunt
oculī meī?”


Dēlia rīdet et eī speculum dat: “Ecce speculum. Vidē oculōs
tuōs in speculō.”


Syra speculum ante sē tenet − neque rīdet neque lacrimat.


Aemilia in cubiculō suō ancillās suās exspectat, neque
ancillae veniunt; itaque Aemilia eās vocat: “Syra et Dēlia!
Venīte!”


Ancillae, quae dominam suam vocāre audiunt, ex cubiculō Iūliae
exeunt et in cubiculum Aemiliae intrant. Illīc nōn sōlum
Aemilia, sed etiam Iūlia adest.


Aemilia imperat: “Syra, ī cum Iūliā in hortum! Illīc inter
rosās ambulāte, nam Iūlia rosīs dēlectātur.” Syra cum
Iūliā discēdit.


Aemilia (ad Dēliam): “Sūme speculum, Dēlia, et ante mē
tenē!” Dēlia: “Sed speculum tuum hīc nōn est.”


Aemilia: “Quid? Ubi est speculum meum?”


Dēlia: “Iūlia in cubiculō suō habet speculum tuum.”


Aemilia: “Quid agit Iūlia cum speculō meō?”

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15