XII. Pater abest, adest māter

XII. Pater abest, adest māter

Fabellae Latinae Capitulum XII: Pater abest, adest māter
3 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Līberī in lectīs suīs dormiunt. Aemilia dormīre nōn potest,
quia sōla iacet in magnō lectō sine virō suō. Cūr Aemilia
sōla est in cubiculō? Sōla est, quia Iūlius, vir eius, abest.
Ubi est Iūlius? Is Rōmae est.


Aemilia exit ē cubiculō, ōstium post sē claudit et intrat in
ātrium, ubi circum impluvium ambulat.


Mārcus, quī hominem in ātriō ambulāre audit, timet et sē
interrogat: “Quis est quī ambulat in ātriō, dum servī et
līberī dormiunt? Quid agit ille homō? – Pater familiae Rōmae
est. Dum dominus ā vīllā abest, fīlius eius est dominus!
Necesse est sine timōre virum im- probum petere…!”


Mārcus exit ē lectō atque ōstium aperit, neque ē cubiculō
suō exīre audet. Baculum crassum, quod sub lectō iacet,
sūmit, quia virum illum improbum, quī in vīllam intrāre
audet, baculō pulsāre vult!


Aemilia, quae ōstium aperīrī audit, ad cubiculum Mārcī sē
vertit, et Mārcus, quī hominem per umbram ad sē venīre audit,
perterritus est: baculum pōnit, ōstium claudit, et lectum post
ōstium pōnit!


Māter, quae ōstium aperīre vult neque potest, imperat: “Age!
Aperī ōstium, Mārce! Māter tua est.”


Mārcus vōcem Aemiliae audit et ōstium aperit.


Mārcus: “Ō mamma! Vir improbus in ātriō ambulat et…”


Aemilia rīdet et fīliō suō ōsculum dat: “Nōn est vir
improbus, sed fēmina proba, quae virum suum probum exspectat.
Pater abest, sed māter tua apud tē adest. Nēmō improbus in
hanc vīllam intrāre potest aut audet.”


Et māter et fīlius rīdent et rūrsus lectōs suōs petunt.

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15