XIII. Servī dormiunt

XIII. Servī dormiunt

Fabellae Latinae Capitulum XIII: Servī dormiunt
4 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

In vīllā Iūliī multa sunt cubicula parva et magna. Magnum est
cubiculum Iūliī et Aemiliae, in eō magnus lectus est. Pater et
māter in magnō lectō dormiunt. Cubicula līberōrum parva sunt
et in iīs lectī sunt parvī. Mārcus et Quīntus et Iūlia in
parvīs lectīs dormiunt.


Servī multī in ūnō cubiculō magnō dormiunt. In cubiculō
servōrum nūllī sunt lectī. Servī quī dormiunt nōn in
lectīs, sed in terrā iacent. Etiam multae ancillae in ūnō
cubiculō dormiunt neque eae lectōs habent.


Ecce Dāvus quī cum aliīs servīs fessīs in magnō cubiculō
iacet. Paucī servī iam dormiunt, aliī verba faciunt, aliī
rīdent. Servī quī dormīre volunt vōcēs aliōrum audiunt nec
dormīre possunt.


Syrus, quī Mēdum apud sē nōn videt, Lēandrum interrogat:
“Ubi est Mēdus? Cūr hīc nōn dormit? Estne aeger?”


Lēander: “Mēdus sānus est, sed ā vīllā abest, quia nummōs
dominī nostrī habet! Dāvus dīcit ‘Mēdum Rōmae amīcam
habēre.’ Putat eum Rōmae esse apud amīcam suam.”


Syrus: “Ergō Mēdus nōn sōlus in terrā dormit, sed in lectō
cum amīcā suā!”


Syrus et Lēander rīdent.


Dāvus servōs tacēre iubet: “Tacēte, servī! Iam necesse est
dormīre.”


Servī tacent atque oculōs claudunt. Iam nūlla vōx audītur.


Iam Dāvus et aliī multī dormiunt, sed Syrus et Lēander et
aliī quī prope Dāvum iacent dormīre nōn possunt, quia Dāvum
animam dūcere audiunt!


Dāvus enim stertit: “Zzzzz…ārrch, zzzzz…ārrch!” Syrus, quī
fessus est, dormīre vult atque oculōs claudit, nec dormīre
potest, quod Dāvum stertere audit. Anima Dāvī nōn vidērī,
sed audīrī potest! Syrus oculōs claudere potest, aurēs
claudere nōn potest.


Syrus (īrātus): “Ssst!”


Dāvus rūrsus stertit: “Zzzzz…ārrch!”


Syrus: “Tacē, Dāve!”


Dāvus nōn respondet, sed Lēander: “Tacē, Syre! Dāvus nūllum
verbum facit!” Syrus: “Verbum nōn facit, sed stertit. Audī!
Nēmō hīc dormīre potest!”


Syrus sē ad Dāvum vertit et digitum suum ad nāsum eius
appōnit!


Iam nōn stertit Dāvus. Is atque cēterī servī bene dormiunt.

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15