XIV. Puer armātus

XIV. Puer armātus

Fabellae Latinae Capitulum XIV: Puer armātus
4 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Avunculus Mārcī, cui nōmen est Aemilius, in Germāniā
mīlitat. Illīc exercitus Rōmānus fīnēs imperiī Rōmānī
ā Germānīs dēfendit. Castra exercitūs mīlle passūs ā
flūmine Rhēnō sunt in magnā silvā, ubi hostēs sē
occultant. Mīlitēs Rōmānī impetum Germānōrum ex- spectant,
neque hostēs barbarōs timent. Rōmānī enim bona arma habent
atque circum castra fossa et vāllum altum est. Germānī castra
Rōmāna expugnāre nōn possunt.


Mārcus Aemilium mīlitem fortem esse putat. Puer ipse mīlitāre
vult ut avunculus suus, neque arma habet Mārcus, et Iūlius
dīcit ‘nūllōs puerōs mīlitāre aut arma ferre posse.’


Quid igitur facit Mārcus? Arcum facit ex rāmō et līneā;
etiam sagittās facit ex rāmīs tenuibus.


Dum Mārcus arcum facit, Iūlia in hortō lūdit cum cane suā
Margarītā. Sub arbore puella rāmum reperit. Iūlia canī
rāmum ostendit: “Ecce rāmus, Margarīta! Quaere eum!” rāmumque
procul ā cane iacit. Canis rāmum quaerit, reperit, ad Iūliam
portat. Canis rāmum ante pedēs Iūliae pōnit et caudam movet.


Mārcus frātrem suum vocat atque eī arcum suum novum ostendit:
“Ecce arcus meus, Quīnte. Iam mīles fortis est frāter tuus!”


Quīntus: “Mīles Rōmānus gladiō et pīlō armātus est, nōn
arcū et sagittīs. Ea arma sunt Hispānōrum et Gallōrum quī
in exercitū Rōmānō mīlitant.”


Mārcus: “Sed exercituī necesse est arcūs et sagittās habēre,
neque enim pīla gravia procul iacī possunt. Sagittae procul
volant quia levēs sunt.”


Mārcus sagittam sūmit et in arcū pōnit. Ecce sagitta ex arcū
iacitur et in hortō prope Iūliam ad terram cadit. Iūlia
perterrita sagittam prope caput suum volāre sentit – sagitta
aurem eius tangit!


Syra, quae cum Iūliā in hortō est, sagittam prope Iūliam
volāre videt atque īrāta ad Mārcum currit. Mārcus, quī
Syram accurrere videt, arcum ad terram iacit atque fugit. Syra
arcum Mārcī manū capit eumque procul ex hortō iacit. Mārcus
trīstis arcum suum volāre aspicit.


Canis quoque arcum volāre videt. Canis etiam illum rāmum
quaerit ac reperit, neque eum ad Mārcum portat.


Quīntus rīdet, quod ‘mīlitem fortem’ sine armīs fugere videt!

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15