Podcast
Podcaster
Beschreibung
vor 6 Jahren
Nox est. Vīlla Iūliī obscūra et quiēta est. Omnēs dormiunt.
Parentēs in magnō cubiculō suō dormiunt. Uterque fīlius,
Mārcus et Quīntus, in cubiculō suō parvō dormit. Soror
eōrum Iūlia etiam in parvō cubiculō cubat, sed hāc nocte
male dormit, quia caput eī dolet; puella vigilāns gallum
canentem exspectat. Fenestra cubiculī clausa nōn est, āēr
frīgidus cubiculum intrat. Puella per fenestram apertam nihil
videt praeter caelum obscūrum, nam lūna et stēllae nūbibus
operiuntur. Iūlia noctem obscūram timet, ea enim sōlem et
caelum clārum amat, hortō et rosīs dēlectātur.
Tum per noctem obscūram et quiētam canis ululat: “Uhuhuhū!”
Iūlia canem ululāre audit et perterrita est: capillī horrent,
cor palpitat, puella in lectō sē movēre nōn audet, et
clāmat: “Mamma! Venī!”
Aemilia clāmōre fīliae excitātur et statim accurrit. “Quid
est, mea fīlia?” interrogat, “Nōn dormīs? Adhūc nox est.”
Iūlia: “Nōn dormiō quod lupum timeō. Audī, mamma: lupus
ululat. In hortō nostrō est lupus ferus!”
Aemilia canem rūrsus ululāre audit et “Nōn est lupus, Iūlia”
inquit, “est canis tua Margarīta quae ululat. Num tū canem tuam
timēs?”
Etiam Mārcus et Quīntus clāmōrem vōcēsque audiunt et
cubiculum Iūliae intrant.
“Quid nōn dormītis?” interrogant, “Num iam tempus est ē lectō
surgere?”
“Nōndum māne est” inquit māter, “Iūlia perterrita est quia
putat canem ululantem esse lupum! Sed nunc vōs omnēs dormīte!”
Mārcus “Ō, quam stulta es, Iūlia!” inquit rīdēns.
“Tacē, Mārce!” inquit māter, “Adhūc tempus est dormīre.
Audīmus ululantem canem, nōn gallum canentem.”
Weitere Episoden
3 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
5 Minuten
vor 6 Jahren
4 Minuten
vor 6 Jahren
3 Minuten
vor 6 Jahren
In Podcasts werben
Kommentare (0)