XX. Medicus doctus

XX. Medicus doctus

Fabellae Latinae Capitulum XX: Medicus Doctus
3 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Dominus, cum Tūsculum it, equō vehitur aut lectīcā portātur
ā servīs suīs. Servī vērō asinīs vehī solent; sed servus
quī medicum arcessere iubētur, nōn asinō pigrō, sed equō
currente vehitur. Medicus quoque equō vehitur. Itaque brevī
tempore ad aegrum venīre potest.


Lēander Syrum equum ascendere vidēns interrogat: “Cūr tū
hodiē equō veheris, Syre? Nōs servī asinīs vehimur, nōn
equīs!”


Syrus: “Equō vehor quia medicum arcessere iubeor. Equō currente
brevī tempore Tūsculum ad medicum vehor. Medicus quoque equō
vehitur.”


Syrus igitur equō vehitur Tūsculum ac post hōram cum medicō
redit.


Medicus ōstiāriō “Aperī ōstium!” inquit, “Medicus sum, ā
dominō tuō exspector.”


“Rēctē dīcis, medice” inquit ōstiārius ōstium aperiēns,
“tū ā dominō exspectāris, quia fīlius eius aegrōtat.
Ātrium intrā!”


Medicus ātrium intrat atque illīc ā Dāvō servō salūtātur:
“Salvē, medice!”


Medicus: “Ubi est dominus tuus? Cūr ā servō, nōn ā dominō,
salūtor?”


Iūlius intrāns “Salvē, medice!” inquit, “Laetor tē iam
adesse, nam tū ut ‘medicus doctus’ ab aegrīs laudāris. Venī
mēcum ad fīlium meum aegrum!”


Medicus: “Rēctē dīcis: laudor ā multīs aegrīs quōs sānō
vel sānāre cōnor.”


Iūlius: “Vōs medicī laudāminī ab aegrīs quōs bene
sānātis, nōn laudāminī ab iīs quōs male sānāre
cōnāminī et quī adhūc aegrī sunt – aut iam mortuī!”

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15