XXII. Amor adulēscentium

XXII. Amor adulēscentium

Fabellae Latinae Capitulum XXII: Amor adulēscentium
3 Minuten

Beschreibung

vor 6 Jahren

Iūlius in peristȳlō suō magnificō, quod columnīs et signīs
deōrum ōrnātur, cum amīcō suō Cornēliō loquitur.


“Certē tū vir beātus es, Iūlī”, inquit Cornēlius, “nam
vīllam magnificam possidēs cum magnā familiā atque uxōre
pulcherrimā.”


Iūlius: “Mea uxor nōn pulchrior est quam tua. Tū quoque es vir
beātus, Cornēlī, quamquam tibi nōn tanta vīlla atque minor
familia est. Neque enim eae sunt rēs quae hominēs beātōs
faciunt.”


Ad hoc Cornēlius “Ita est ut dīcis”, inquit, “sed vir pauper ā
fēminīs dīvitibus nōn amātur neque virgō pauper amātur ā
virīs dīvitibus!”


Iūlius: “Immō ego adulēscēns dīves virginem pauperem amābam
– nec vērō ab eā amābar! Numquam ab eā salūtābar,
epistulae ac flōrēs, quōs ad eam mittēbam, ad mē
remittēbantur. Itaque trīstis eram ac miser. Parentēs meī
multīs modīs mē dēlectāre cōnābantur, optimum cibum mihi
dabant, sed ego paulum edēbam et nocte male dormiēbam.”


Cornēlius: “Cūr illa virgō pauper tē adulēscentem dīvitem
nōn amābat?”


Iūlius: “Quia alium virum dīvitem amābat – nec vērō ab illō
virō pessimō amābātur, quod virgō pauper erat!”


Cornēlius: “Quae erat illa virgō pauper?”


Iūlius: “Erat Aemilia, quae nunc uxor mea est ac mē nec ūllum
alium virum amat. Hodiē beātī coniugēs sumus.”


Cornēlius: “Ego quoque adulēscēns virginem pauperem amābam,
neque putābam mē ab eā amārī quia ipse pauper eram. Sed illa
mē nec ūllum alium virum amābat – ac nunc uxor mea est. Nōs
beātissimī sumus coniugēs, quamquam dīvitēs nōn sumus. Uxor
mea mulier est optima ac pulcherrima.”


Iūlius: “Uxor tua nōn melior neque pulchrior est quam mea
Aemilia!”

Weitere Episoden

XXVII. Iānitor probus
3 Minuten
vor 6 Jahren
XXVI. Magister numerōs dictat
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXV. Gubernātor optimus
5 Minuten
vor 6 Jahren
XXIV. Fīlius mercātōris
4 Minuten
vor 6 Jahren
XXIII. Dē novō īnfante
3 Minuten
vor 6 Jahren

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15