#3 Ehrenhaft und nützlich. Die Pflicht in Ciceros de officiis

#3 Ehrenhaft und nützlich. Die Pflicht in Ciceros de officiis

34 Minuten

Beschreibung

vor 3 Monaten

Mit seinem letzten Werk aus dem Herbst 44 v.Chr. verfasste Cicero
einen Leitfaden über moralisch richtiges Handel, den er seinem
Sohn Marcus widmete. Dieses Buch sollte jungen, aufstrebenden
Aristokraten wie seinem Sohn als Richtschnur für ihr Handeln in
der Öffentlichkeit dienen. Wir haben uns vier Textstellen
ausgesucht, anhand derer sich exemplarisch Ciceros Kernelemente
pflichtbewussten Handelns nachvollziehen lassen.


Textstellen:
1) Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum
officium rectum – opinor – vocemus, quoniam Graeci κατόρθωμα
⟨vocant⟩; hoc autem commune officium καθῆκον vocant. Atque ea sic
definiunt, ut, rectum quod sit, id officium perfectum esse
definiant. Medium autem officium id esse dicunt, quod, cur factum
sit, ratio probabilis reddi possit. (Cic. off. 1,8)


2) Sed omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex
aliqua. Aut enim in perspicientia veri sollertiaque versatur aut
in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum
contractarum fide aut in animi excelsi atque invic+ magnitudine
ac robore aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et
modo, in quo inest modestia et temperantia. (Cic.off. 1,15)


3) Nihil vero utile, quod non idem honestum, nihil honestum, quod
non idem utile sit, saepe testatur, negatque ullam pestem maiorem
in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem, qui ista
distraxerint. (Cic.off. 3,34)


4) Non igitur videtur […] hic aedium venditor celare emptores
debuisse.Neque enim id est celare, quicquid reticeas, sed cum,
quod tu scias, id ignorare emolumenti tui causa velis eos, quorum
intersit id scire. Hoc autem celandi genus quale sit et cuius
hominis, quis non videt? Certe non aperti, non simplicis, non
ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri,
astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri. Haec
tot et alia plura nonne inutile est vitiorum subire nomina? […]
Nullum igitur eorum factum potest utile esse, cum sit tot vitiis
inquinatum. (Cic. off. 3,57;3,60)



_________________________________


Musik Intro und Outro: Don't Feel (So Low) by Mid-Air Machine
(Free Music Archive)(CC BY-SA)

Kommentare (0)

Lade Inhalte...

Abonnenten

15
15
:
: